Archive: Worcester

A.D. 793 x 796 (Clobeshoas). King Offa to Æthelmund, his minister; grant of 55 hides (cassati) at Westbury-on-Trym, Gloucs. Latin.

 

Endorsement (s. xi): Westbyrig

+ Px In nomine summi tonantis qui est Deus benedictus in sæcula amen .INVOCATION Regibus potentibus et huius sæculi divitibus cum fallacibus istius lugubri mundi substantiis quæ omnia sicut umbra evanescunt . æternæ vitæ præmia mercanda sunt .PROEM

Quapropter ego Offa rex a rege reguum constitutus . terram . l .v. cassatorum in provincia huuicciorum ubi nominatur . Uuestburg . prope flumen qui dicitur Aben . Æðelmundo fideli meo ministro pro ereptione animæ meæ in libertatem perpetuam sub hac condicione libens concedoDISPOSITIVE WORD , ita ut ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum et a cunctis operibus vel regis vel principis sit in perpetuum libera , preter expeditionalibus causis et pont'i'um structionum et arcium munimentum quod omni populo necesse est ab eo opere nullum excussatum esse , Scripta est autem hæc libertatis kartula ab universo concilio synodali in loco celeberrimo qui nuncupatur . ClobeshoasPROMULGATION PLACE . quorum signa et nomina infra tenentur . . ,

+ Ego Offa rex Dei dono propriam donationis libertatem signo sanctæ crucis confirmo .
+ Ego Ecgferð filius regis consensi .
+ Signum Hygeberhti archiepiscopi .
+ Signum Æðelheardi archiepiscopi .
+ Signum Ceolulfi . episcopi .
+ Signum Haðoredi . episcopi .
+ Signum Unu'u'ona . episcopi .
+ Signum [C]yneberht . episcopi .
+ Signum [D]eneferði . episcopi .
+ Signum Ceolmundi . episcopi .
+ Signum Coenwalh . episcopi .
+ Signum Uuermundis . episcopi .
+ Signum Alhheardi . episcopi .
+ Signum Ælfhuni episcopi .
+ Signum Uuiohtuni episcopi .
+ Signum Alhmund abbatis .
+ Signum Beonnan abbatis .
+ Signum Uuigmundi abbatis .
+ Signum Utel , abbatis .
+ Brorda .
+ Esne .
+ Heardberht .
+ Ubba .
+ Bynna .
+ Æðelmund .
+ Uuynberht .
+ Lulling .
+ Alhmund
+ Uuigberht .
+ Ceolmund .
+ Eafing .