Archive: Canterbury, St Augustine's

A.D. 597 x 604. Augustine, bishop of Canterbury, to the minster of SS Peter and Paul (St Augustine's), Canterbury; grant of privileges. Latin.

 

+ Augustinus episcopus DoroberniE sedis famulus, quem superna inspirante clementia beatissimus papa Gregorius AnglicE genti Deo acquirende legatarium misit amministrum, omnibus successoribus suis episcopis cunctisque AngliE regibus cum suis posteris atque omnibus Dei fidelibus et in fide et gratia pacem et salutem. Patet omnibus quod Deo amabilis rex Aðelbertus, primus Anglorum regum Christi regno sacratus, nostra instantia et sua prodiga beniuolentia inter cEteras Ecclesias quas fecit et episcopia monasterium extra metropolim suam Doroberniam in honore principum apostolorum Petri et Pauli regaliter condidit et regalibus opibus amplisque possessionibus ditauit, dilatauit, magnificauit, perpetuaque libertate et omni iure regio cum omnibus rebus et iudiciis intus et foris illo pertinentibus muniuit, suoque regio priuilegio et superni iudicii imprecatione atque apostolica sancti papeb Gregorii interminatione excommunicatoria contra omnem iniuriam confirmauit. Ego quoque eiusdem libertatis adiutor et patrocinator omnes successores meos archiepiscopos omnesque Ecclesiasticas uel seculares potestates per Dominum Iesum Christum et apostolorum eius reuerentiam obtestor atque apostolica memorati patris nostri papeb Gregorii interminatione interdico ne quisquam unquam ullum potentatum aut dominatum aut imperium in hoc dominicum uel apostolicum monasterium uel terras uel Ecclesias ad illud pertinentes usurpare presumat, nec ulla prorsus subiugationis aut seruitutis aut tributi conditione uel in magno uel in minimo Dei ministros inquietet aut opprimat. Abbatem a suis fratribus electum in eodem monasterio non ad suum famulatum sed ad dominicum ministerium ordinet, nec sibi hunc obaudire sed Deo suadeat. Nec uero sibi subiectum sed fratrem sed consortem sed collegam et comministrum in opus dominicum eum reputet. Non ibi missas quasi ad suE dicionis altare nec ordinationes uel benedictiones usurpatiue sine abbatis uel fratrum petitione exerceat. Nullum sibi ius consuetudinarium uel in uilissima re exigat, quatinus pacis concordia unum sint in Domino utrimque. Nec quisquam quod absit dominandi dissidio in iudicium incidat diaboli qui superbiE tyrannide corruit de celo. Reges gentium, inquit Dominus, dominantur eorum, uos autem non sic.1 Cumque ab alienis non a filiis accipiantur tributa sic ipse Dominus concludit, Ergo liberi sunt filii.2 Qua ergo irreuerentia patres Ecclesiarum in filios regni Dei sibi uendicant dominationem, maxime autem in hanc Ecclesiam sanctorum thesaurariam, in cuius materno utero tot pontificum DoroberniE regumque ac principum corpora speramus alma refouenda sepulture requie ex auctoritate scilicet apostolica et hinc ad Eternam gloriam resuscitandam. Tales supremi iudicis amicos si quis offendere non metuens huius priuilegii statuta uiolauerit uel uiolatorem imitando uim suam tenuerit, sciat se apostolico beati Petri gladio per suum uicarium Gregorium puniendum nisi emendauerit. Hec ergo omnia uti hic sunt scripta, apostolica ipsius institutoris nostri Gregorii comprobatione et auctoritate, seruanda sanccimus suoque ore confirmamus, presente glorioso rege Aðelberto cum filio suo Æthelbaldo et collaudante cum ipso et omnibus optimatibus regiis atque ultro uolentibus reuerentissimis fratribus nostris a sancta romana ecclesia huc mecum uel ad me in euangelium Domini destinatis, scilicet Laurentio quem nobis Deo fauente successorem constituimus et Mellito Lundoniae episcopo et Iusto Rofensi episcopo et Petro uenerabili eiusdem monasterii principum apostolorum abbate primo, cum cEteris in Domino adiutoribus meis obnixe postulantibus, simulque in eos qui hec fideliter seruauerint benedictionem aut in impenitentes, quod nolumus, transgressores damnationem exercentibus.

1 Luke xxii: 25
2 Matt. xvii: 25