Archive: Canterbury, St Augustine's

A.D. 826 (27 March, Canterbury). Wulfred, archbishop, and the familia of Minster-in-Thanet to Abbot Wernoth and the familia of St Augustine's, Canterbury; grant of 6 iugera at Doddingland (? Dandelion, lost, near Margate) in Thanet, in exchange for 6 iugera at Ealdanford, near the mouth of the river Stour, Kent. Latin with bounds.

 

In nomine Domini nostri Iesu Christi.INVOCATION Ego Wlfredus Christi gratia archiepiscopus eius familie que in Thanet australe nominatur monasterium aliquantulum territorium, id est .vi. iugerum in loco ab incolis ibidem nominatur Doddingland, tribuimus Wernodo uenerabili abbati atque sancti Augustini familie perpetualiter ad fruendum, pro uice mutua illius terre que ab indegenis Ealdanford illic appellatur, eiusdem mensure atque magnitudinis sicut et illa supradicta terra que dicitur Doddingland, id est mensure .vi. iugerum. Et isti termini circumiacentes sunt illius terrule Doddinglande, id est ab aquilone et ab oriente et ab austro ab incolis ibidem nominatis Groenling et Feoðineg. Similiter etiam terrule predicte et Aldanforda hii sunt fines et termini, ab aquilonari parte uia publica, ab oriente et austro agelli adiacent familie Sturensis, ab occasu finem Sturi fluminis habens.BOUNDS Et hec mutatio huius uicissitudinis de particulis agellorum istorum facta cum summo moderamine atque unanimitatis accommoditate et necessitate amborum dominorum familiarumque. Hoc modo constituere et diiudicare absque ullo obstaculo aut contradictione uel aliqua mutatione saluo iure et pace atque unanima concordia partium ambarum atque in nomine Domini nostri Iesu Christi et beati et sancti Petri benedictione perpetualiter perdurare germana et fraterna caritas decreuerunt atque decernerent hoc modo per omnia ut hic scriptum habetur. Ad huius cartule uicissitudinisque confirmationem testimoniumque unanimo ac bono consensu placuit cum crucis Christi uexillo sacrosanctis manibus partium ambarum in Domino Iesu Christo unanimiter ac perenniter roborare, annuente Christi gratia.

+ Ego Wlfred archiepiscopus hoc ad firmandum crucis Christi propriis manibus signum impono.
+ Ego Wernoð presbyter abbas hoc ad firmandum crucis Christi propriis manibus signum impono.
+ Ego Beornwine presbyter abbas consensi et subscripsi.
+ Ego Feolgeld presbyter abbas consensi et subscripsi.
+ Ego Oswulf presbyter consensi et subscripsi.

Huius rei uicissitudinis actio facta est die uidelicet .vi. kalendarum Aprilis, <anno> dominice incarnationis .dcccxxvi., indictione .iiii., regni uero Beornulfi regis Merciorump imperii eius anno .iii.DATING CLAUSE, in loco autem Dorouernensis ecclesiePROMULGATION PLACE in communi congregacione et cetu presbiterorum et diaconorum dominisque eorum presentibus et quorum memoria et nomina hic scripta habentur.