Archive: Worcester

A.D. 757 x 774. Offa, king of Mercia to Milred, bishop; grant of land at Wick Episcopi, Worcs. Latin with bounds in Latin and English.

 

Rubric: Ad Wikan.

Marginal Note: Wike.

+ Omnibus patet fidelibus quod hic non habemus manentem civitatem ; juxta gloriosi doctoris gentium Pauli vocem . quoniam per momentanea succedentium temporum curricula et carnis fragilitatem . omnia labentis vitæ subsistentia festinare videntur ad finem .PROEM

Propterea ego Offa . rex Merciorum divinæ misericordia gratiæ ; pro adquirenda deificæ remunerationis requie ; animæque meæ remedio et salute ; et meorum facinorum relevatione . terram cum finibus suis quæ pertinet ad villam quæ vocatur Wican sitam in occidentali parte Sæferne regio utens potestate dono libertati ; et Mildrede pontifici perpetua hæreditate tradoDISPOSITIVE WORD in possessionem juris æcclesiastici . ad laudem et gloriam et honorem altissimi Dei omniumque sanctorum nunc et omni tempore sæculi .

Si quis ergo hanc nostræ donationis elemosinam minuere voluerit et delere ; auferatur et deleatur memoria ejus de libro vitæ . et cum Juda Christi traditore crematur æterna combustione . et Annania et Saphira sentiat iram ultionis divinæ . nisi in præsenti vita emendaverit condigna satisfactione .CURSE ; .

Hæc enim sunt nomina finium terrarum ad supradictam villam adjacentium . ; . Primus de Tamede muthan recto cursu in Oswynna bæce . deinde in Wuda mor . sic extenditur in Wætansic . sic statim in locum quæ dicuntur bakas . proinde in veterem vallem . de illa valle usque in Secmæres oran . sic recto cursu in pulles camp . sic in longum usque ad thorn brycge . inde quoque in Kaderapull . de Caderapulle in Becha brycge . de hoc ad introitum hypes mor . de ipsa more in Coforet broc . in illam hagan . post illud ad tumulum vocitatum kett . ex kette usque ad monticulos . ex inde vero in Lawern . sic usque ad atsice . post usque ad quercum quæ nuncupatur scip ac . inde autem ad locum dictum greatan æspan . et ex eo loco ad hreadan sloh . deinde vero ad alios monticulos . postea vero ad viam quæ dicitur fif ac . recto itinere ad easdem fif ac proinde autem ad threom gemæran . et ex illo loco recta occidentis semita in illam dic . sicque protenditur in kyllan hrycg . Deinde in Syllweg . sic extenditur in hæthihtan leahge . et ita in fulan sloh . post hinc supra buttingc graf . in locum dictum eclesbroc . qui terminus adjacet in doferic usque ad sæferne; quod transit in ore Temede . ; .

Ðis synd þa land ge mæra into wican . Ærest of temede ge myðan and lang temede in wynnabæces ge myðan . of wynna bæce in wuda mor . of wuda more in wætan sice . of þam wætan sice in þa bakas . 7 of þam bakan in þa ealdan dic . of ðære ealdan dic in secges mere . 7 of secges mere in þes pulles heafod . andlong to þornbrycge . of þornbryccge in kadera pull . of kadera pulle in beka brycge . of becha brycge in forewardan hipes mor . of þam more innon coforð broc . of þam broke innon þone hagan . æfter þam hagan innon kett . of kette in þa hlawas of þam hlawan in Lawern . of Lawerne in þæt atsic . 7 æfter 'þam' sice . innon þa scip ac . 7 of þære scip ac in þa gratan æspan . 7 swa in þæt hreade sloh . of þam slo innon þa hlawas . 7 of þam hlawan in fif acana weg . 7 æfter þam wege innon þa fif æcc . of þam acan innon ðrim gemæran . of þrim gemæran in lacge burnan . of ðære burnan to mila stane . of þam stane on þa haran apeltreo . of þære apeltreo innon doferic . æfter doferice in sæferne 7 andlang sæferne in temede muðan .BOUNDS ; .