N.B. the project currently only covers charters up to A.D. 900.

S 14
Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)
atque ad confirmationem istius cartule cespitem terre supradicte sacro altari superposui, ut omnis quicumque ausus fuerit aliquid ex ea temerare aut minuere uel etiam transmutare sine uoluntate possidentium, sciat se alienum a participatione regni ecclesiis effici et a cetu fidelium segregatum, nisi regulariter emendauerit.
S 149
Malmesbury
Augentem hanc meam elemosinam Deus conservet et benedicat . Minuentem ac frangentem quod non optamus ; nomen ejus eradicetur de terra viventium et a societate sanctorum privetur ; nisi digne emendaverit .
S 75
Worcester
Augentibus hanc donationem pro domino factam . augeat Deus bona illius . diminuentes autem damnet et minuet regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . amen .
S 13
Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)
Confirmamus stabiliter in euum ut quisquis hanc donationem meam mente maliuola disrumpere temptauerit, sciat se coram Deo et sanctis angelis eius eterno anathemate reum. Quisquis uero bene addendo custodierit sit benedictus in secula.
S 72
Peterborough
Conseruantibus et consentientibus huic nostre donationi perpetua maneat pax. contradicentibus autem vel frangere nitentibus ue et pars cum traditore scariot.
S 348
Wilton
contradicentibus autem vel frangere nitentibus ue et pars cum traditore scariot.
S 351
Winchester, Old Minster
Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit . Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur 'Discedite a me maledicti in ignem eternum' ; Pænis atrocibus se esse passurum . si non antea corporea lamentatione emendaverit .
S 72
Peterborough
ego quoque omnem violentiæ abusionem anathemate hinc excludo .
S 1278
Worcester
et ideo nunc rogamus et obsecramus cujuslibet personæ homines ut hæc nostra consentio inviolata ac stabilis posterum perseveret Augentibus et servantibus hoc donum divina benedictio amplificetur . minuentibus ac spoliantibus ultio demonicæ inponetur
S 301
Malmesbury
Et qui hanc meam donacionem amplificare voluerit ; amplificet Deus illi vitam eternam . Et qui minuerit ; imperpetuum dampnetur .
S 300
Canterbury, St Augustine's
Et qui hanc meam donacionem augere et amplificare uoluerit, multiplicet Dominus partem eius hic et in futuro seculo. Si quis autem hoc infringere uel minuere temptauerit, sciat se separatum a consorcio beatorum spiritum et racionem in tremendo die iudicii coram Christo et angelis eius redditurum nisi ante satisfaccione emendauerit.
S 199
Worcester
Et qui hanc meam donationem et libertatem conservare voluerit Custodiat alma trinitas hic . 7 in celis si quis fringerit sciat se aeternis maledictionibus intus exteriusque undique laqueatum nisi Deo 7 hominibus digne emendaverit .
S 29
Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)
Et quicumque de hac donatione nostra, quod etiam specialiter omnipotenti Deo firmiter concessum est, aliquid nefario caliditatis ausu abstrahere uel minuere temptauerit, sciat se a consortio sanctorum omnium separatum et cum diabolo et angelis eius inperpetuum esse dampnandum, quoniam sanctum locum istum dehonestare conatus est, in quo primi apostolorum principis Petri intercessio orationibus assiduis et elemosinis floret pro omni populo Christiano.
S 265
Bath
Et si aliquis in futuro hoc irrumpere voluerit . sciat se maledictum et in hoc seculo et in futuro . Et si quis voluerit conservare quod constituimus in hoc dono conservet illi dominus partem æternæ beatitudinis in sæcula .
S 274
Winchester, Old Minster
Et si quis fecerit . dampnatus et maledictus . et in profundum inferni . cum sathana et angelis ejus maneat in sæcula sæculorum dimersus . nisi pro iniquitate sua penitentiam fecerit .
S 201
Worcester
Et si quis hanc nostram munificentiam abripere vel minuere temptaverit . anathematizetur et dampnetur a Deo omnipotenti in die judicii cum Dathan et Abiron : et cum Juda proditore domini ; ut sicut illos duos viventes dehiscens terra deglutivit . tertiumque laqueus suspensu visceribus diruptis suffocavit sic eum gehennalis inferni absorbeat incendium . nisi digna satisfactione defleat commissum .
S 1193
Canterbury, St Augustine's
Et si quis hoc seruare uoluerit, seruet illum omnipotentis Dei benedictio hic et in futuro. Si autem sit quod non optamus ut alicuius persone homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc donationem nostram infringere uel minuere uel in aliud conuertere quam constitutum est a nobis temptauerit, sciat se rationem esse redditurum in die iudicii, nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit et cetera.
S 282
Canterbury, Christ Church
Et si quis hoc servare voluerit servet eum omnipotens Deus . Si quis vero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere voluerit sciat se anathematum coram Christo et angelis ejus nisi ante digna satisfactione aemendare voluerit Deo et hominibus manente .
S 219
Worcester
Et si quis id quod non optamus corrumpendo foederaverit . Sciat se rationem redditurum in die judicii coram Deo 7 angelis ejus nisi prius digna satisfactione emendare curaverit .
S 1439
Canterbury, Christ Church
Et si quis post hæc alicujus personis homo Diabolica instigatus temeritate insurrexerit qui hoc Kanonica et synodalia decreta infringere temptaverit a societate sanctorum omnium , et a cœtu congregationis et communionis ipsorum sciret se esse alienatum synodali judicio statuerunt.
S 157
Rochester
Et siquis augerit . eternam uitam tribuat ei deus . siquis tunc minuere uoluerit . mortem supplicium cum diabolo in eternum sit passus .
S 339
Rochester
Et siquis hoc serbare uoluerit . seruet eum omnipotens deus . Siquis uero per tyrannicam potestatem fringere aut minuere uoluerit . sciat se maledictum esse a Christo nisi emendare boluerit deo et hominibus .
S 36
Rochester
et siquis tam ausus sit hanc donationem meam infringere temptauerit ; sit anathema maranatha
S 98
Worcester
gif heo þæt nyllen syn heo þonne amansumade from dælneomencge liceman 7 blodes usses drihtnes hælendes Cristes . 7 from alre neweste geleafulra syn heo asceadene 7 asyndrade nymðe heo hit her mid þingonge bote gebete.
S 85
Evesham
Hanc autem donationem si quis tirannica potestate infringere voluerit . sciat illum in examine Deo rationem redditurum .
S 285
Chertsey
Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico . vi . vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori 'dampnatum' nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit .
S 72
Peterborough
ic gife hi min curs and ealle min æftergengle . ðe ðis tobrecit .
S 342
Shaftesbury
If þat ilimpe þat oniman þurch deules lore and for þeses middelerdes idle þinghe on onni idale ilitel oþer michel þis ibroke oþer iwanie, wite he hine fram alle leaffulle inne þese iworlde asceaden, and he des sel in domes deghe beforen Criste rich agieldende bute he it are her on worlde mid richte ibete.
S 169
Canterbury, Christ Church
Insuper additur hoc Si huius vicissitudinis persona quilibet ex utralibet parte hanc commutationem aliter transmutare aut violare temptaverit quam difinitum fieri videtur . salva jure intemerata possessiuncula cum prædicta libertate absque obstaculo alicujus quaestionis ad proprie hereditatis gremium redeat . Aut etiam quilibet dominorum Seu summo saeculi dignitatum gradu ditatus huius vicissitudinis reconciliationem tyrannico fraude fretus ex his utralibus partibus quod Tam firmiter reconciliaretur hanc mutare vel fraudare iniqui temptaverit . Noverit se anathematum esse et ante tribunal summi judicis Christi rationem redditurum . Nisi prius digna satisfactione emendaverit .
S 193
Worcester (ex Bredon, Worcs., or Breedon-on-the-Hill, Leics.)
Insuper in Dei omnipotentis nomine et . ix . ordinum a'n'gelorum et omnium electorum Christi preceptum ponimus . ut nullus umquam regum vel principum aut alicujus personæ homo . magnus seu modicus in aliquo tempore hanc præscriptam libertatis gratiam infringere ausus sit . sed semper stabilis et indiscussa permaneat in evum .
S 215
Worcester
Omnipotens Deus illos custodiat qui hoc donum custodire dignentur . et qui violare temptav'e'rint sciant se rationem reddituri in tremendo examinis die .
S 210
Worcester
pax servantibus et custodiantibus hanc nostram donationem et libertatem contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus deleantur de libro viventium et cum justis non scribentur et cum Juda traditore Dei sint in eternum damnati . nisi ante hic emendaverint .
S 1185
Worcester
Pax servantibus et custodientibus hac nostram donationem et libertatem . contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus supplicium gemebundæ dampnationis . et cum justis non scribantur . ut cum Iuda traditore sint in æternum dampnati . nisi ante hic cum satisfactione emendaverint .
S 63
Worcester
ponet Deus partem ejus cum Juda infideli traditore . Si autem quis benivolo animo instinctus augere voluerit . augeat Deus partem illius in paradiso . cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso' .
S 1410
Glastonbury
Quapropter siquis quovis deinceps tempore tirannica fretus insolencia qualibet occasione interrumpere atque in irritum deducere seu unius jugeris spacium placiti istius testamentum nisus fuerit sit a consorcio ecclesie Christi anathema extremique ventilabro examinis dispertitus rapaciumque collegio combinatus Violenciæ suæ præsumpcionem luat in evum . Qui vero benivola potius præditus Intencione hæc probare Roborare ac defendere studuerit voti compos ipse altritoni Gloriam ascultet indefecta perhennitate cum faustis agminibus angelorum atque omnium sanctorum .
S 255
Exeter (ex Crediton)
Qui augeat augeantur bona illius . et qui minuat seu transmutet . conuertatur gaudium illius in luctum . pænasque infernales perpetualiter luat .
S 302
Abingdon
Qui autem augere uoluerit nostram donationem, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si quis uero minuere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal Christi redditurum rationem, nisi prius satisfactione emendauerit.
S 304
Winchester, Old Minster
Qui autem augere vel amplificare voluerit nostræ donationem satisfactionis ; augeat omnipotens Deus dies prosperos . Si autem quis imminuere vel mutare presumpserit ; noscat se ante tribunal Christi redditurum rationem ; Nisi prius satisfactione emendaverit .
S 305
Malmesbury
Qui autem augere voluerit nostræ donacionem satisfaccionis . augeat omnipotens Deus dies ejus prosperos . Si vero quis minuere vel immutare præsumpserit . noverit se ante tribunal Christi redditurum rationem nisi prius satisfactione emendaverit .
S 18
Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)
Qui autem ausus fuerit aliquid aut auferre aut transmutare sine licencia possidencium quod absit, reddet racionem Christi genitricis Marie in die iudicii, in cuius suffragio perdonaui.
S 311
Winchester, Old Minster
Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit ; per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .
S 310
Winchester, Old Minster
Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri . ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .
S 112
Evesham
Qui autem hoc nostræ munificentiæ donum dapsili mente augere voluerit ; adaugeat illi pius Deus gaudia semper mansura . Si quis vero quod absit beemotico instinctu tempore succedenti hoc infringere mente subdola per aliqua machinamenta permutare conatus fuerit ; noscat se tali pro reatu a numero secerni beatorum . et æternis deputari herebi flammis . cum Herode Christi insecutore nequissimo ejusque complicibus quorum vermis mordax . et ignis fumificus . nunquam per sæcula cessat . nisi ante obitum congrua aboleverit penitentia . quod audacter egit contra nostra decreta .
S 191
Evesham
Qui autem nostram hanc munificentiam observare voluerit . servetur ei merces eterna . Qui autem noluerit 7 confrigere temptaverit ; confringet Deus omnipotens regnum et potentiam ejus . 7 hic 7 in futuro seculo 7 ponat partem ejus cum diabolo in puteo nigri inferni . nisi digne emendaverit illud .
S 303
Glastonbury
Qui hanc augere voluerit nostre donacionem satisfactionis augeat Deus omnipotens dies ejus prosperos . Si vero quos minuere vel immutare presumpserit noscat se ante tribunal Christi redditurum racionem nisi prius satisfactione emendaverit .
S 72
Peterborough
quisquis hæc servaverit valeat , quisquis prævaricatus fuerit , quod absit , omnium episcoporum ac sacerdotum excommunicatione dispereat . Amen .
S 37
Rochester
Quisquis igitur heredum successorumque meorum hanc donationem meam augere atque amplificare uoluerit ; habeat beatam communionem in presenti cum diligentibus deum . et in futuro perpetuam cum omnibus sanctis . Quisquis autem maliuola mente de illa immutare aut imminuere temptauerit ; separetur a societate non solum aeterne felicitatis omnium sanctorum . sed etiam in eterna pena cum scelerum suorum crudelibus comparticipibus sit condemnatus .
S 129
Rochester
Quisquis uero contra hanc donationis cartulam callido malignoque tractatu contraire presumpserit ; nouerit 'se' quisquis ille fuerit in discreto dei iudicio sinistre partis socium fore et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum .
S 330
Canterbury, St Augustine's
Quod si alicuius persone homo diabolica temeritate instagatus surrexerit, qui hanc meam donationem uel libertatem infringere uel diminuere in aliquo re temptauerit, sciat se ante tribunal summi et eterni iudicis rationem esse redditurum nisi ante digna et placibili satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit.
S 19
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Quod si aliter temptatum fuerit a qualibet persona sub anathematis interdictione sciat se prævaricari
S 21
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Quod si aliter temptatum fuerit a qualibet persona sub anathematis interdictione sciat se prævaricari
S 73
Malmesbury
Quod si quis , tirannica potestate fretus , demere sategerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus rationem redditurum.
S 235
Winchester, Old Minster
Quod si quis superba præsumpserit inruptione infringere aut minuere per tyrannidem hanc a me actam donationem sit separatus ab omni societate Christiana ; manentem vero in sua nichilominus firmitate .
S 317
Winchester, Old Minster
Quod si quisquam ausu temerario hoc decretum transgredi nisus fuerit ; æternæ maledictioni subjaceat . et æternas inferni penas sine fine sustineat . nisi humiliter emendaverit . quod contumaciter deliquit .
S 312
Winchester, Old Minster
Quod si quisquam hec transgressus fuerit sciat se eterne maledictioni subiciendum et eternas inferni penas sine fine passurum nisi digna satisfactione celeriter emendaverit quod contra sanctos Dei apostolos audacter deliquit .
S 275
Winchester, Old Minster
Quod si quisquam transgressus fuerit . sciat se in judicio domini coram Christo et omnibus sanctis ejus ratione redditurum . penasque in æternum passurum nisi hic digna satisfactione celeriter emendare curaverit . quod contra sanctos Dei apostolos audacter dereliquit
S 229
Winchester, Old Minster
Quod si quisquam transgressus fuerit ; Sciat se in judicio domini coram Christo et omnibus Sanctis ejus rationem redditurum poenasque in eternum passurum . nisi hic digna satisfactione celeriter emendare curaverit . quod contra sanctos Dei apostolos audacter deliquid.
S 176
Canterbury, Christ Church
Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et denegat ingressum cælestis vitæ .
S 33
Rochester
Quod siqui forte obseruare neglexerint . et absque digna satisfactione praesentis uite impleuerint infelices dies . audient uocem eterni iudicis sub fine mundi dicentis ad impios . discedite 'a me' maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius.
S 31
Canterbury, Christ Church (ex Reculver)
Sciat se sine dubio et in praesenti ob meritum malitiae suae juste excommunicatum fieri a corpore et sanguine Christi et in futuro procul segregatum ab his qui a dextris Christi propter opera pietatis adstrare et illam beatam vocem audire meruerint 'Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi' .
S 1197
Canterbury, Christ Church
Se man se ðis healdan wille 7 lesten ðet ic beboden hebbe an ðisem gewrite, se him seal'd' 7 gehealden sia hiabenlice b'l'edsung. Se his ferwerne oððe hit agele, se him seald 7 gehealden helle wite, bute he to fulre bote gecerran wille Gode 7 mannum.
S 8
Canterbury, Christ Church (ex Reculver)
si aliquis aliter fecerit a Deo se damnatum sciat . et in die judicii rationem reddet Deo in anima sua
S 1187
Worcester
Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere . deletur de laude Dei . si non satisfactione emendaverit
S 344
Canterbury, Christ Church
si autem absit quoð non optamus quod quis personis homo cum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui anc meam donationem et nostram confirmationem infringere vel minuere vel in aliut conbertere in aliuð constitumus sciad se rectum redditurum coram a Deo et omnibus nisi ant[e] digna satisfactione Deo et hominib[us] emendare boluerit
S 343
Athelney
Si autem aliquis , quod absit , superbiæ fastu inflatus et tyrannica potestate illectus hoc infringere , et irritum facere conatus fuerit , sciat se ab omni ecclesia Christianorum anathematizatum , et in die judicii coram Christo et angelis ejus , nisi ante emendaverit , rationem redditurum esse .
S 294
Sherborne
Si autem aliquis diabolica frauda deceptus . in magnis aut in modicis hoc infringere uel minuere temptauerit ; sit anathematizatus ab omnibus fidelibus hic et in futuro seculo . nisi ante satisfactione emendauerit.
S 292
Glastonbury
Si autem aliquis diabolica fraude deceptus et seculari cupiditate inlectus istud inmutare vel irritum facere conaverit sciat se anathematizatum ab omnibus fidelibus hic et in futuro . et in die judicii coram Christo et angelis ejus nisi ante emendaverit racionem redditurum esse
S 290
Sherborne
Si autem aliquis quod absit diabolica fraude deceptus - et tyrannica potestate illectus - in magnis aut in minimis hoc infringere uel irritum facere temptauerit ; nouerit se ab omni ecclesia catholica sequestratum . et in die magni examinis quando celum mouetur et terra .
S 328
Canterbury, Christ Church
si autem aliquis quod absit diabolika fraude deceptus et mundana cupiditatæ inlectus hoc infringere vel irritum facere conaverit sciat se a consortione katholicorum segregatum et in die magni æxaminis quando celum et terra moventur coram Christo et exercitu celesti nisi ante emendaverit rationem redditurum esse hactum est autem
S 1196
Canterbury, Christ Church
si autem continga't' quod aliquis posterum meorum hanc meam donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se coram Christo judice rationem esse redditurum communi via per unam portam perfruendum intra villulam et extra villulam .
S 307
Winchester, Old Minster
Si autem quis minuere vel mutare præsumpserit . noscat se ante tribunal Christi redditurum rationem nisi prius satisfactione emendaverit .
S 271
Rochester
Si autem quod absit aliquis insurrexerit tyrannica potestate fretus seu diabolica temeritate instigatus qui hanc libertatem infringere aut minuere uel maluit conuertere temptauerit quam a nobis constitutum est ; sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie et a participatione omnium sanctorum dei et eternis ignibus esse nodatum nisi prius digne et perfecte hic in seculo emendare uoluerit .
S 1264
Canterbury, Christ Church
Si autem quod absit aliquis malivola audacia hanc nostram vicissitudinem per tyrannidem invadere vel infringere temtaverit noverit se ante tribunal summi 7 tremendi judicis Christi esse rationem redditurum . nisi illud prius digna satisfactione emendaverit . et si qualibet nostrae partis condicio innocens 7 incontaminata reperta ipsius rei fuerit seu forte utraque suae propriae juris possessio salva 7 integra ratione ad pristinæ hereditatis gremium revertetur . pars autem illa quæ rea 7 depravata fuerit suae propriae partis rea privetur et justum arbitrorum judicium subire cogetur ibique juste districtiones accipiat sentiatque satisfactionem .
S 297
Canterbury, St Augustine's
Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit, qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata.
S 293
Canterbury, Christ Church
Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive praefectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temtaverit quam a nobis constitutum est sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeterne anathematis vinculis esse nodatum nisi digna satisfactione ante ea emendare voluerit
S 188
Canterbury, Christ Church
Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive præfectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temptaverit quam a nobis constitutum est , Sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeternae anathematis vinculis esse nodatum , nisi ante ea digna satisfactione emendare voluerit .
S 228
Sherborne
Si enim aliquis successorum nostrorum maligni fraude instructus - et spiritu cupiditatis illectus - hoc infringere ausus fuerit ; sciat se in inferni suppliciis suspiraturum et in faculis tartareis crematurum . et absque ullo remedio sine fine eiulaturum . Si quis uero hec in bona parte augere misericorditer pro Dei nomine uoluerit ; augeat omnipotens dominus bona ipsius siue in hoc seculo siue in futuro centupliciter . et cum omnibus sanctis uitam mereatur eternam feliciter .
S 1431b
Canterbury, Christ Church
Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum . et domni apostolici papæ spreverint et pro nihilo ducunt . Sciant se ante tribunal Christi nisi ante emendari voluerint rationem reddituros .
S 1430a
Canterbury, Christ Church
Si ergo quod absit ipsi hoc nostrum mandatum et domni apostolici præceptum spreverint . et pro nuchilo ducunt . sciant se a præsenti ecclesia justorum segregatos . et in die judicii ante tribunal Christi . nisi ante emendaverint rationem reddituros' .
S 1273
Worcester
si hoc contingat quod non optamus . quod aliquis per diabolicam doctrinam hoc frangere præsumat sit episcopus 7 ejus familia liberii suam propriam terram ad perfruendum . sicut sibi placuerit . pax 7 felicitas sit consentientibus 7 servantibus hoc nostrum præceptum hic 7 in futuro .
S 346
Worcester
Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerint .
S 209
Gloucester
si quis autem , quod absit , cujuslibet personæ tyrannico cupiditate instinctus contra hanc diffinitionis libertatisque cartulam sæculari potentia fretus venire nititur , sit sub anathemate Judæ proditoris domini nostri Jhesu Christi , et illum projectum et alligatum in æternis pænis sempiternis flagris fieri damnatum , nisi hic Deo et hominibus cum bona satisfactione digne emendaverit ; et si quis hoc augere vel servare voluerit , benedictioni Dei cæli cum omnibus sanctis sine fine percipiat in sempiternum . Amen .
S 270
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Si quis autem aliquando pulsatus aut judicatus fuerit aut heredis meus hoc neglexerit cum Juda traditore dampnatus in inferno inferiore .
S 206
Worcester
Si quis autem benivola mente huius libertatis donant' et nostræ elemosinæ largitionem augere vel adjuvaru' aut servare voluerit . ordinetur . coronetur . et benedicetur hic in praesenti et in futuro cum justis . Et qui in aliquo fraude vel disceptione per diabolicam gast'r'imoniam istam libertatem frangere aut minuere temptaverit ; Sciat se cum rapacibus et peccatoribus esse conjunctum et sine ullo honore in aeterna dampnatione cum diabulo dampnatum et sociis ejus . Nisi hic cum satisfactione emendaverit Deo et hominibus .
S 294b
Malmesbury
Si quis autem diabolica fraude deceptus in magnis aut in modicis hoc infringere vel minuere temptaverit ; sit anathematizatus ab omnibus fidelibus hic 7 in futuro seculo nisi antea per satisfaccionem emendaverit .
S 353
Chertsey
Si quis autem diabolica illectus cupiditate huius mei decreti diffinicionem 7 confirmacionem irritam fecerit sciat se in tremendo judicio racionem redditurum 7 ultricibus averni flammis cum antichristo 7 ejus fantoribus semper arsurum ibique eternaliter mansurum nisi in hac vita satis digne penituerit .
S 54
Evesham
Si quis autem donationem Christo a nobis traditam temptaverit infringere ; confringat Deus regnum et potentiam ejus hic et in futuro sæculo . sitque pars ejus cum Juda infideli traditore. Si quis autem benivolo animo augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire : 'Hodie mecum eris in paradiso'.
S 247
Glastonbury
Si quis autem hanc cartam amplificare voluerit amplificet Deus partem ejus in libro vitæ . si quis frangere temptaverit , sciat se coram domino et angelis ejus rationem redditurum .
S 272
Winchester, Old Minster
Si quis autem hanc donationem meam augere et amplificare voluerit . augeat omnipotens Deus partem illius in libro vitæ . si quis vero dempserit sciat se dampnandum in tremendo examine . simul et rationem redditurum in die judicii coram Deo et angelis suis . omnibusque sanctis .
S 276
Winchester, Old Minster
Si quis autem hanc donationem meam augere et amplificare voluerit ; augeat Deus partem illius in libro vitæ . Si quis vero dempserit . sciat se in tremendo examine rationem reddere in die judicii coram Deo et angelis suis omnibusque sanctis .
S 104
Worcester
Si quis autem hanc donationem meam cum bona voluntate in omnibus custodire conaverit . sciat se in cælestibus habere consortium cum Deo et angelis ejus . et si aliquis convertere hoc voluerit et ad malam servitutem vel ergastulum mutare voluerit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in cælis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .
S 352
Winchester, Old Minster
Si quis autem hanc donationem meam successorum meorum regum vel principum infringere aut minuere avarus invidus animo temptaverit anathema sit . nisi antea cum satisfactione emendaverit .
S 84
Worcester
Si quis autem hanc donationem meam violare temptaverit sciat se in tremendo extremi judicii Dei examine rationem Deo redditurum .
S 196
Worcester
Si quis autem hanc donationem nostram firmare vel augere voluerit . confirmantur dies ejus hic et in futuro . violantes et frangentes sub iram Dei æterni judicis sine ulla venia æternaliter incumbunt .
S 207
Worcester
Si quis autem hanc donationem vel libertatem meam cum bona voluntate augere vel servare au't' in omnibus custodire conaverit . Sciat se in celestibus habere consortium cum justis et in æternum requies illius cum Deo et angelis ejus . et si aliquis quod quidem non optamus sit qui convertere hoc voluerit et ad malum servitutem vel ergastulum mutare malluerit . sciat se separatum et anathematum a consortio omnium sanctorum Dei in celis . et cum diabolo et angelis ejus sine fine in perpetuum dampnatum . nisi ante hic Deo et hominibus cum satisfactione emendaverit .
S 89
Worcester
Si quis autem hanc donationem violare temptaverit sciat se in tremendo examine tyrannidis ac præsumptionis suæ Deo rationem terribiliter redditurum .
S 1174
Evesham
Si quis autem hanc meam donationem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in perpetuum in terra viventium.
S 79
Evesham
Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit . confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis autem servando augere voluerit . augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'
S 81
Evesham
Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptaverit ; confringat Deus regnum et potentiam ejus et hic et in futuro . et ponat partem illius cum Juda infideli traditore. Si quis servando augere voluerit ; augeat Deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso.'
S 171
Worcester
Si quis autem hanc nostram donationem augere . servare . vel adjuvare voluerit ; augeat omnipotens Deus dies suos et bona hic et in futuro . Si quis autem quod non optamus in aliquo frangere vel minuere temptaverit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . atque a Deo et omnibus ejus sanctis alienum . nisi antea hic cum satisfactione emendaverit .
S 160
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Si quis autem hanc nostram donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se rationem redditurum in die judicii , nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare voluerit .
S 133
Paris, Saint-Denis
Si quis autem hanc nostram nostroque constitutionem desiderio roboratam , quam ad sanctos martyres pro amore Dei et salute nostra fecimus , detrahendo vel violando infregerit , illa maledictio veniat super eum , 'Ite maledicti in ignem æternum' .
S 279
Canterbury, St Augustine's
Si quis autem hanc nostram suprascriptam donationem quod non optamus alicuius persone homo diabolica instigatus temeritate surrexerit qui hanc nostre munificentie traditionem istius agelli frangere aut minuere uel in aliud uertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se ante tribunal eterni iudicis rationem esse redditurum, nisi antea digna satisfactione emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate.
S 1266
Canterbury, Christ Church
Si quis autem hanc nostram vicissitudinem nisus fuerit servandi servetur ei æterna beatitudo . sin aliter . quod non optamus . tyrannica fraude deceptus infringere tentaferit sciat se esse damnatum et a participatione regni cælæstis separatum nisi ante satis factione emendaferit.
S 80
Evesham
Si quis autem hoc nostræ munificentiæ donum depravare vel diminuere, seu quolibet modo alienare versutus attemptaverit . deleatur nomen ejus de libro vitæ . et æterna miserimus cum complicibus suis dampnatione puniatur . nisi prius satisfactione digna emendaverit . quod contra nostrum decretum obstinatus præsumpsit. Amen.
S 178
Canterbury, Christ Church
Si quis autem hoc servare vel augere voluerit augeat omnipotens Deus partem ejus caelis . Si quis vero quod non optamus in aliquo minuere temptaverit . sciat se a Deo in die magno alienatum separatum atque ejectum . nisi ante hic in saecula cum satisfactione emendat .
S 1203
Canterbury, Christ Church
si quis autem hoc servare voluerit servetur ei eterna benedictio in celis si autem absit quot non obtamus ut alicujus personis homo diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere vel minuere temptaverit sciat se rationem esse redditurum æt a Deo et angelis ejus in die judicii separatum nisi antea digna satisfactione Deo et hominibus hoc emendare voluerit actum est
S 257
Glastonbury
Si quis autem huius meæ donacionis testamentum visus fuerit confringere vel gressum pedis nobis Hengissingum traditum urbemque glebam extra terminos prefixos vel definitos limites seu constitutos adimere ipse acrius multatus sit infernales ergastuli in pena demersus violentiæ suæ presumpcionem luat in evum . Amen .
S 298
Winchester, Old Minster
Si quis autem huius munificentia conlationem quovis tempore qualibet occasione cujuslibet etiam dignitates vel professiones vel gradus pervertere . vel in irritum deducere sacrilega presumptione temptaverit . sit a consortio Christi ecclesiæ et a collegio sanctorum hic et in futuro dispartitus parsque ejus cum avaris et rapacibusque ponatur et communionem habeat cum Judas Scarioth qui tradidit dominum . si quis autem pia intentione potius preditus hæc roborare hac defendere curaverit amplificet Deus portionem ejus in hereditate justorum et cum omnibus . . . . sine fine gaudeat ,
S 216
Worcester
Si quis autem infringere vel violare temptaverit sciat se rationem ponere . cum districtus judex orbis tremendus advenerit .
S 227
Glastonbury
Si quis autem nisus fuerit huius meæ donacionis testamentum confringere aut adimere conatur , ipse acrius multatus sit infernalis ergastuli pæna demersus , quam eo dæmon vel diis dampnatorum paravit.
S 88
Rochester
si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum, manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate
S 76
Worcester
Si quis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo venire temptaverit , eamque infringere conatus sit , sciat se sub tremendo examine poenas debitas luturum .
S 278
Abingdon
Si quis autem prescriptis statutis noluerit obedire, sciat se alienum esse a consortio sancte Dei ecclesie et a participatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi per auctoritatem beati Petri apostoli, nisi digne emendauerit quod contra Dei ecclesiam fecisset.
S 217
Worcester
Si quis autem quod absit ansu philargiriæ hoc nostrum traditionis donum in aliqua corrumpenda fedare pertemptent sciant se rationem reddituros in die judicii cum Anna et Zaphira . nisi prius digna satisfactione emendare malurint .
S 1411
Worcester
Si quis autem quod absit ex parentela mea vel externorum malivola mente et maligno spiritu instigatus huius donationis nostræ munificentiam infringere nititur et contraire . Sciat se in die tremendo coram summo Deo rationem redditurum .
S 106
Canterbury, Christ Church
Si quis autem quod absit hanc nostram commutationem infringere pertemtet sciat se coram Christo et angelis ejus rationem redditurum .
S 97
Evesham
Si quis autem quod absit hæredum meorum hanc donationem meam quam pro redemptione animæ meæ trado infringere ausus fuerit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi satisfactione digna emendaverit . Si quis autem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in terra viventium .
S 163
Canterbury, Christ Church
Si quis autem quod non optamus malivolo mente hanc meam donationem infringere temtaverit sciat se rationem esse reddituram ante tribunal domini nostri Jhesu Christi nisi ante ea pleniter emendaverit .
S 187
Canterbury, Christ Church
Si quis autem regum aut principum vel qualibet magna parvaque persona hanc nostram donationem corrumpere temtaverit . sciat ille se esse damnatum . et a Deo separatam . hic et in futuro . nisi digni satisfactione emendaverit iniquitatis suæ . audacium . tamen manente ac cartula in suo nihilominus firmi't'ate roborata .
S 90
Canterbury, Christ Church
Si quis autem regum successorum nostrorum seu episcoporum vel principum hoc salubre decretum infringere temptaverit ; reddet rationem Deo omnipotenti in die tremendo . Si autem comes . presbiter . diaconus . clericus . aut monachus . huic institutioni restiterit ; sit suo gradu privatus . et a participatione corporis et sanguinis separatus et alienus a regno Dei . nisi ante ea satisfactione emendaverit. quod malo superbiæ inique gessit . quia scriptum est 'quæcunque ligaveritis super terram erunt ligata et in cælo . et quæcunque solv . e . s . et in . c .'
S 22
Canterbury, Christ Church
Si quis autem rex umquam post nos elevatus in regnum . aut episcopus . aut abbas . vel comes . seu ulla potestas hominum contradicat huic kartule aut infringere temptaverit . sciat se sequestratum a corpore . et sanguine . domini nostri Jhesu Christi . seu etiam sic excommunicatum .
S 21
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Si quis autem tyrannica potestate inflatus ex habitu secularium seu ecclesiasticarum infringere minuere temptaverit auctoritatem archiepiscopi et Christi ecclesiæ . vel libertatem cænobiarum . carebit letitia et communione nostrorum omnium vivens et moriens . non solum ipse sed et qui ei viventi vel morienti conjungitur . nisi digna satisfactione correxerit judicio episcoporum.
S 164
Canterbury, Christ Church
Si quis contra hanc donacionem meam diabolica fraude infringere temptaverit . sciat se sine dubio anathemam maranatam esse nisi digna satisfactione emendaverit . Et si quis augendo multiplicare voluerit . augeat omnipotens Deus illi eterna bona in celestibus regnis .
S 1169
Malmesbury
Si quis contra hanc donationem venire temptaverit , aut , tirannica fretus potestate , invaserit , sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum .
S 1168
Bath
Si quis contra hanc donationis meæ cartulam venire temptaverit, sciat se rationem redditurum in die judicii, et condempnatum esse cum ipsis qui ad sinistram ituri sunt.
S 1170
Malmesbury
Si quis contra hæc venire temptaverit , sciat se ante tribunal æterni judicis et coram sanctis angelis rationem redditurum .
S 155
Canterbury, Christ Church
Si quis de hinc easdem terras a jure præfatæ ecclesiæ amoverit ; ex parte omnipotentis Dei . et omnium sanctorum et nostra . scilicet tocius concilii . in quo hic in nomine domini congregati sumus . excommunicetur . et a Deo cum diabolo in infernum deputetur . nisi ante mortem Deo et eidem ecclesiæ Christi in Dorobernia civitate satisfaciat .
S 1177
Worcester
Si quis e contrario minuere temptaverit , evellet eum Deus dominus e regno suo et partem ejus ponet cum peccatoribus . nomina autem testium subter scripta sunt.
S 142
Worcester
Si quis ergo hanc nostræ donationis elemosinam minuere voluerit et delere ; auferatur et deleatur memoria ejus de libro vitæ . et cum Juda Christi traditore crematur æterna combustione . et Annania et Saphira sentiat iram ultionis divinæ . nisi in præsenti vita emendaverit condigna satisfactione .
S 337
London, St Paul's
Si quis hanc benedictionem largitatis augere deo uoluerit, sua bona in celesti regno augeantur et multiplicentur. Et qui hanc donationem meam temptauerit frangere aut diminuere, anathema sit marenatha in die iudicii ante tribunal Christi, nisi ante cum satisfactione emendauerit.
S 108
Canterbury, Christ Church (? ex Selsey)
Si quis hanc donacionem a me attributam in maximo vel in modico aliquando imminuere ausus sit , sciat se in districto omnipotentis Dei judicio penam presumpcionis sue incurrere . et ob auditu malo non liberari .
S 1183
Selsey
Si quis hanc donacionem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus partem suam in libro uite. Si quis hanc donationem infringere aut minuere ausus sit, sciat se in tremendo die iudicii rationem redditurum coram Deo et angelis eius.
S 87
Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)
Si quis hanc donationem a nobis perdonatam infringere uel in maximo uel in modico temptauerit, sciat se alienum a nostra communione et maxime a cetu sanctorum manere.
S 45
Selsey
Si quis hanc donationem attributam tibi in maximo aliquo uel in modico minuere ausus sit, sciat se in districto omnipotentis Dei iudicio penam presumptionis sue incurrere.
S 53
Worcester
Si quis hanc donationem minuetur sciat se redditurum rationem in die judicii , et partem ejus esse cum peccatoribus et cum Juda traditore cruciciatus sine fine in inferno cum diabulo .
S 248
Glastonbury
Si quis hanc donationis cartulam augere et amplificare uoluerit, auget et amplificet Deus partem eius in libro uitæ; si quis frangere aut inrita facere tirannica potestate temtauerit, sciat se coram Christo et angelis eius rationem redditurum.
S 341
Glastonbury
Si quis hanc meam donacionem augere et amplificare voluerit augeat Deus bona illius hic et in futuro . Si quis hoc frangere vel imitare presumpserit sciat se coram Christo et omnibus sanctis in die judicii redditurum racionem nisi ante satisfactione emendaverit .
S 336
Winchester, Old Minster
Si quis hanc meam donationem augere 7 multiplicare voluerit ; augeat Deus bona illius hic et in futuro . si autem aliquis quod non optamus diabolica fraude deceptus hoc frangere vel mutare presumpserit . sciat se separatum a consortio omnium sanctorum nisi prius satisfactione emendare voluerit .
S 202
Abingdon
Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus bona illius hic et in futuro. Si quis hoc frangere uel minuere temptauerit, sciat se in die iudicii coram Christo rationem redditurum esse, nisi ante satisfaccione emendauerit.
S 338a
Abingdon
Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus bona illius hic et in futuro. Si uero quis frangere uel mutare presumserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii rationem redditurum, nisi ante satisfactionem emendauerit.
S 335
Abingdon
Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis frangere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii rationem redditurum, nisi prius satsifactione emendauerit.
S 273
Winchester, Old Minster
Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit ; augeat Deus bona illius hic et in futuro . Si vero quis hoc frangere vel mutare presumpserit . sciat se coram Christo et omnibus sanctis in die judicii rationem redditurum . nisi satisfactione ante emendaverit .
S 1199
Canterbury, Christ Church
si quis hanc meam donationem ser . . . . . . . . . . . . benedictio si autem absit quod non optamus ut alicujus personis homo cum diabolica t . . . . . . . . . . . . . . . . infringere aut minuere temtaverit sciat se ante tribunal Christi ratcionem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et hominibus emendare vo . . . . . .
S 329
Shaftesbury
Si quis hanc nostro satisfaccionis donacionem augere uel amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare <presumpserit>, noscat se ante tribunal Christi redditurum racionem nisi huius satisfaccione emendauerit.
S 1438
Canterbury, Christ Church
Si quis hanc violare præsumpserit ; ex parte Dei 7 nostra . regum episcoporum . abbatum . 7 omnium Christianorum sit separatus a Deo . 7 sit pars ejus cum diabolo 7 angelis ejus .
S 286
Canterbury, Christ Church
Si quis hoc regum vel principum seu alicujus persone homo surrexerit . qui hanc nostram donacionem 7 munificenciam infringere vel minuere temptaverit . sciat se racionem esse redditurum coram Deo 7 Christo Jhesu qui judicaturus est vivos 7 mortuos nisi ante digna satisfaccione Deo 7 hominibus emendare voluerit . manente hac cartula . in sua nichilominus firmitate roborata .
S 44
Selsey
Si quis homo temeritatis audacia hec aut per uim uecors auertit decreta, a catholicorum caterua anathematizatus iure diuina et insolibilis eterne retributionis uindicta penas subiaceat cruciandus imperpetuum.
S 175
Canterbury, Christ Church
Si quis huic dono contradixerit ; contradicat ei Deus . et deneget ingressum celestis vite .
S 262
Wells
Si quis hæc infringere vel imminuere ausus sit , sciat se coram Christo et sanctis angelis ejus in ultimo examine rationem redditurum .
S 68
Peterborough
Si quis igitur diabolica illectus pravitate hoc donum in aliud quam quod constituimus pervertere molitus fuerit ; maneat æternaliter retrusus inter flammivomas æstuantis gehennæ incorrupciones lucubre sibi solium vendicans inter tres nefandissimos proditores Christi . Judam . Annam . et Caiapham . et in Satanæ faucibus maneat deglutiendus [et] omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur . nisi hic digna satisfactione emendare curaverit quod contra nostrum Decretum inique commisit.
S 184
Abingdon
Si quis igitur hanc meam donationem in aliud quam constitui, sancte Dei ecclesie eternis baratri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore puniatur, si non satisfactione emendauerit congrua quod contra meum deliquit decretum.
S 242
Winchester, Old Minster
Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit . ei plura in præsenti vita adicientur bona ; minuentem vero terra vivum dehiscat . atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda Christi proditore perpetuas sine fine lugeat pænas . nisi hic digna satisfactione emendaverit . quod contra almam trinitatem veramque unitatem temere deliquid .
S 284
Winchester, Old Minster
Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit ; ei plura in præsenti vita adicientur bona . Minuentem vero terra vivum dehiscat atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda Christi proditore perpetuas sine fine luat penas . nisi hic digna satisfactione emendaverit quod contra almam Trinitatem veramque unitatem temere deliquid .
S 78
Evesham
Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sanctæ Dei æcclesiæ æternis baratri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur . si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum.
S 103a
London, St Paul's
Si quis proinde hanc donationem a me salubre tractatam augere, defendere, adunare uoluerit, augeat Dominus partem eius in libro uite; sin autem aliter quod minime credo contigerit ut aliquis maligni spiritus instinctu ac diabolica fraude deceptus hanc eleemosynam meam minuere uel uiolare presumpserat, sciat se in presenti seculo a participatione sacratissimi corporis et sanguinis Christi fore suspensum et in nouissimo die sciat se separatus a Deo et tenebris exterioribus destinandum.
S 38
Canterbury, Christ Church (ex Reculver)
Si quis quod absit contra hoc donum meum facere temptaverit ; iram omnipotentis Dei incurrat . et cum impiis et peccatoribus flammis ultricibus sine fine dampnetur .
S 209
Gloucester
Si quis quod absit cujuslibet personæ , contra hanc libertatis cartulam venire nititur sit sub anathemate Jude proditoris domini nostri Jesu Christi nisi hic Deo et hominibus digne emendaverit et si quis hoc augere vel servare voluerit benediccionem Dei celi cum omnibus sanctis suis percipiat in sempiternum . Amen.
S 319
Canterbury, Christ Church
Si quis servare voluerit verba nostra & donationem nostram ; servetur et sempiterna Dei benedictio hic & in futuro sæculo ; Si autem quod non optamus aliquis hominum diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc donationem infringere temptaverit ; sciat se coram Deo & hominibus rationem redditurum in die judicii ; nisi ante digna satisfactione Deo & hominibus emendare voluerit ;
S 95
Worcester
Si quis temptaverit hanc donationem fraudare . sciat se reddere rationem in die judicii
S 232
Selsey
Si quis uero contra hec decreta firmiter statuta contraire et soluere conatus fuerit, nouerit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Iuda traditore Domini in inferno inferiori.
S 5
London, St Paul's
Si quis uero contradicere temptauerit hanc donationem, anathema et excommunicatus sit ab omni societate Christiana usque ad satisfactionem.
S 2
Canterbury, St Augustine's
Si quis uero de hac donatione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit, sit in presenti separatus a sancta communione corporis et sanguinis Christi, et in die iudicii ob meritum malitie suæ a consortio sanctorum omnium segregatus.
S 334
Shaftesbury
Si quis uero hanc donacionem atque libertatem augere uoluerit, sit mercis eius cum sanctis angelis Dei, alioquin si quis diabolica fraude deceptus infringeret uel mutare desiderat, sciat se separatum a consorcio sanctorum, nisi satisfaccione emendauerit.
S 295
Sherborne
Si quis uero hanc donationem meam minuere temptauerit ; sciat se coram Christo reddere rationem in die iudicii .
S 103b
London, St Paul's
Si quis uero quod absit diabolica instinctus fraude hanc donationem meam uiolare uel minuere temptauerit, sciat se in presenti seculo a participatione corporis et sanguinis Christi suspensum et in ultimo iudicio eternas sine fine penas passurum.
S 30
Rochester
Si quis uero quod absit heredum meorum hanc donationem infringere aut minuere presumat sciat se ab omnipotenti deo et a sanctorum angelorum consortio separatum et in eterna perditione damnatum . manente hac donatione mea . in sua nichilominus firmitate perseueret.
S 1428a
Winchester, Old Minster
Si quis uero quod non optamus obstinata contumacia his salubris statutis obpugnando contraire temptaverit . quisquis ille sit sciat canonica subjacere sentencia , et a synodali huius communione esse damnatum . vel a participatione corporis et sanguinis domini nostri Jhesu Christi separatum.
S 140
Canterbury, St Augustine's
Si quis uero regum quod non credo seu principum seu quilibet a subiectis eorum hanc nostre munificentie largitatem infringere uel minuere presumpserit, sciat se a participatione Domini nostri Iesu Christi corporis et sanguinis alienum esse in hoc seculo et in districto Dei omnipotentis iudicio coram Christo et angelis eius rationem esse redditurum, manente hac cartula in sua semper nihilominus firmitate.
S 159
Canterbury, St Augustine's
Si quis uero regum uel principum seu prefectorum hanc libertatem infringere uoluerit, sciat se separatum esse in die iudicii a consortio sanctorum nisi digne emendauerit ante reatum suum.
S 51
Bath
Si quis vero , quod absit , succedentium episcoporum seu regum contra hanc nostræ diffinitionis cartulam propria temeritate præsumere temptaverit , sit sequestratus a communione corporis domini nostri Jhesu Christi et a consortio omnium sanctorum in ævum privatus .
S 198
Worcester
Si quis vero . regum aut principuum vel praefectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam gastrimoniam deceptus frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii ; et in aeterna dampnatione dampnandum cum diabulo et angelis ejus . Nisi ante hic theo ponto cratore . et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
S 1431a
Canterbury, Christ Church
Si quis vero contra apostolicus praeceptis et nostrorum omnium ausus sit tunicam Christi scindere et unitatem sancte Dei ecclesiae dividere . Sciat se nisi digne emendaverit quod inique contra sacras canones fecit aeternaliter esse damnatum . .
S 52
Worcester
Si quis vero contra hanc donatione venire tyrannica præsumptione conaverit supernæ indignationis offendiculum horrescens et in tremendo examime ultimæ discussionis districtam animadversionem pertimescat.
S 1167
Bath
Si quis vero contra hanc donationis meæ cartulam venire temptaverit, sciat se rationem redditurum in die judicii.
S 234
Malmesbury
Si quis vero contra hanc munificentiam , tirannica postesta inflatus , venire temptaverit , sciat se obstaculum iræ Dei incurrere , et ultimo examine coram Christo et angelis ejus rationem reddere .
S 245
Malmesbury (and Glastonbury)
Si quis vero contra huius decreti singrapham venire temptaverit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum .
S 251
Glastonbury
Si quis vero cujuslibet dignitatis vel potenciæ quovis deinceps tempore qualibet occasione haunc infringere . tyrannica fretus presumptione collationem temptaverit . sit a collegio catholicæ ecclesiæ separatus . Si quis vero pia preditus intentione hæc probare ac defendere curaverit . amplificet Deus portionem ejus in terra viventium
S 249
Muchelney
Si quis vero cujuslibet dignitatis vel potentie quovis deinceps tempore qualibet occasione hanc infringere tyrannica fretus presumpcione collacione temptaverit, sit a collegio catholice ecclesie separatus. Si quis vero pia preditus intencione hec probare ac defendere curaverit, amplificet Deus porcionem ejus in terra viventium.
S 69
Chertsey
Si quis vero hanc confirmacionem adaugere voluerit adaugeat ei Deus præmium in regno cælorum. Si quis autem minuerit minuatur merces ejus hic et in regno Dei nisi prius cum satisfactione digna emendaverit. Amen.
S 71
Malmesbury
Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit , augeat Deus partem ejus in libro vitæ : quod si quis , tyrannica potestate fretus , demere vel auferre satagerit , sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum.
S 39
Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
Si quis vero hanc donationem meam imminuerit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Domini nostri Jhesu Christi et in extremo die judicii a congregatione justorum nisi reatum suæ præsumptionis ante ea digna satisfactione emendaverit .
S 1181
Chertsey
Si quis vero hanc donationem vel libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi longævam in hoc sæculo vitam et post finem istius vitæ cælestis regni jocunditatem. Si quis vero, quod non optamus , huius decreti syngrapham infringere temptaverit , aut aliter quam a nobis statutum est mutare studuerit, sit a consorcio æcclesiæ Christi et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus, parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur , ejusque ligamine se sciat esse constrictum cui Christus claves regni cælestis commendans ait.
S 96
Malmesbury ?
si quis vero hanc donationem violare temptaverit . sciat se in tremendo examine totius mundi Deo universorum judici terribiliter rationem redditurum
S 345
Winchester, Old Minster
Si quis vero hanc meam donationem augere voluerit ; augeat illi Deus scriptionem nominum in albo sanctorum . quisquis vero infringere atque motare temptaverit . noscat de se illud Daviticum esse completum . ut deleatur de libris viventium . et cum justis non scribatur .
S 240
Muchelney
Si quis vero hanc privilegii donacionem voluerit irrita facere sciat se rationem reatus sui domino Deo nostro in tremendo judicio redditurum.
S 144
Peterborough
Si quis vero hanc prædictam liberalitatem extraneorum sive regum sive judicum vel etiam principum in modico seu in magno irritam ducere aut infringere temptaverit . sciat se in magno judicii die districtam ac tremebundam coram Christo atque angelis ejus subire sententiam .
S 230
Canterbury, Christ Church
Si quis vero quod absit contra hæc decreta firmiter statuta contraire et ea solvere conatus fuerit noverit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Juda traditore domini nostri Jhesu Christi , in inferno inferiore .
S 55
Worcester
Si quis vero quod absit hanc munificentiam nostram pro Deo omnipotente concessam plurimorumque consilio corroboratam quorum infra nomina ponuntur . avaritiæ estibus succensus et diabolica præsumptione incitatus infeliciter inritam facere præsumat . sciat se ab æterna requie separatum et cum Juda impio traditore æternis dampnationum legibus mancipatum . Si quis vero augendo multiplicare voluerit Christi instinctus amore augeat Deus partem illius in remuneratione justorum ubi animæ sanctorum fulgent in gloria .
S 67
Worcester
Si quis vero quod non obtamus . . . . . frangere vel minuere temptaverit . sciat se anathematum ab omnipotenti . . . . .
S 338
Canterbury, Christ Church
si quis vero quod non optamus alicujus perssonis homo diabolica temeritate instigatus surrex'erit' quod hanc meam munificentiam mutare aut minuere temptet minuatur pars ejus de terra vibentium ipseque reus ante tribunal terribili particeps existat illorum qui filium Dei et vendiderunt , et crucifixerunt nisi ante digno satisfactione Deo et ominibus emundare voluerit
S 125
Canterbury, Christ Church
Si quis vero quod omnino absit . successorum meorum regum . vel principum . hanc prefatam donationem ausus infringere temerario præsumpserit . sit in presenti a participatione corporis et sanguinis Christi . et in ultimo examine segregatus a c'o'etu omnium sanctorum . Nisi ante ea reatum suæ . presumptionis digna satisfactione emendaverit .
S 123
Canterbury, Christ Church
Si quis vero quod omnino absit successorum meorum regum vel principum hanc prefatam donationem ausu infringere temerario presumpserit sit separatus a participatione corporis et sanguinis Christi nisi ante ea reatum suæ presumptsionis digna satisfactione emendaverit . Hanc autem donationem multi religiosi testes subscripserunt quorum nomina infra caraxata adnotantur .
S 264
Bedwyn ?
Si quis vero regum aut principum hanc donationem nostram infringere temptaverit sciat se in tremendo vivorum ac mortuorum examine rationem redditurum .
S 205
Worcester
Si quis vero regum aut principum vel præfectorum aut alicujus gradus homo hanc nostram conscriptam libertatem per diabolicam instigationem deceptus . frangere vel minuere temptaverit ; sciat se separatum a consortio sanctorum omnium in die magni judicii . et in æterna dampnatione dampnandum cum diabolo et angelis ejus . nisi ante hic Theo pantocratori et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
S 173
Worcester
Si quis vero regum vel principium seu prefectum hunc libertatem meam infringere aut minuere voluerit sciat se separatum esse in die judicii a consortio sanctorum nisi digne emendaverit ante reatum suum
S 192
Worcester
Si quis vero rex aut princeps vel alicujus gradus homo hanc nostram elemosinam et libertatem per diabolicam avaritiam deceptus sit . ut frangere vel minuere temptaverit sciat se separatum a consortio omnium sanctorum Dei in die magni judici ante tribunal Christi nisi hic Deo et hominibus cum bona satisfactione emendaverit .
S 65
Canterbury, Christ Church
Si quis vero successorum nostrorum hanc donationis nostræ munificentiam augere et amplificare maluerit augeat dominus partem ejus in libro vitæ si quis e diverso quod absit tyrannica potestate fretus infringere temptaverit sciat se ante tribunal Christi tremibundum rationem redditurum Maneatque nil hominus in sua firmitate
S 231
Malmesbury
Si quis vero superba inflatus tyrannide hanc donacionem violare aut prævaricare temptaverit: noverit se in tremendo cunctorum examime coram judice vivorum et mortuorum rationem redditurum.
S 1248
Westminster (probably ex Barking)
Si quis vero tirannica fretus potestate . irritam facere nisus fuerit . noverit se in tremendo vivorum et mortuorum examine coram Christo singulorum facta . æqua discretionis lance librante .
S 1176
Muchelney
Si quis vero tyrannica potestate + fretus voluerit hanc donacionem frangere, sciat se racionem in extremo judicio redditurum Domino Deo nostro.
S 244
Muchelney
Si quis vero voluerit hanc donacionem frangere aut irritam facere, sciat se racionem in tremendo judicio redditurum Domino Deo vivo et vero.
S 1178
Selsey
Si uero quod absit aliquis tirannica fretus potestate temerarie tenere aut minuere uoluerit, sciat se in tremendo examinis iudicio horribiliter incidere in manus Dei uiuentis.
S 331
Rochester
si uero quod non optamus aliquis diabolica instigatus cupiditate insurrexerit qui hoc infringere aut inmutare temptaberit sciat se rationem esse redditurum in die iudicii ante tribunal aeterni iudicis nisi prius digne emendauerit
S 1187
Worcester
Si vero quis presumerit . deleatur nomen ejus de libro vitæ si non emendaverit
S 118
Worcester
Si vero quis temerarius vel avaritia diabolica seductus huic nostræ auctoritati obviare . aut eam frangere vel minuere in aliquo temptaverit . sciat se separaturum anathematis vinculo ab omnium santorum consortio . et cum angelis apostaticis infernali submersurum judicio .
S 1269
Canterbury, Christ Church
Si vero quod non optamus alicujus personis homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc nostram donationem confringere vel in aliut convertare , quam a nobis constitutum est sciat se ante tribunal æterni judicis rationem esse redditurum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare voluerit manente hac cartula in sua nihilominus firmitate roborata
S 1184
Selsey
Sic et regalis omnis dignitas dicit Si quis uero hoc decretum irritum facere [t]err[an]ico [fre]tus [potentu] uiolenter [tempt]agerit nouerit se tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum et habere partem cum Iuda traditorem Domini nostri in inferno inferiore.
S 1416
Worcester
Sin autem quis nostram obsecrationem per Sacrilegam audaciam frangendo violare præsumat Sciat se rationem redditurum in tremendo examinis die nisi prius digna satisfactione emendare voluerit .
S 32
Rochester
Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit . sit in presenti separatus a communione sancte aecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .
S 131
Rochester
Siquis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit ; sit in presenti separatus a communione sancte ecclesie Christi . et in futuro a societate sanctorum omnium segregatus .
S 220
St Albans
Siquis autem hanc donacionem augere voluerit . augeat sibi rex celestis sortem cum suis electis in regno celorum . Qui vero quod absit minuere se temptaverit . sciat se anathematizatum a consorcio omnium sanctorum nisi Deo 7 hominibus digne in hoc sæculo emendaverit .
S 161
Canterbury, Christ Church
Siquis autem hanc donationem augere voluerit reddet illi Deus mercedem . siquis autem quod non optamus fringere voluerit . sciad se rationem redditurum in die judicii ante tribunal Christi nisi ante emendaverit
S 172
Worcester
Siquis autem hanc libertatem nostram servare vel augere voluerit augeat omnipotens dies suas hic et in sempiternum . Si quis autem hoc in aliquo frangere vel minuere temptaverit . Sciat se separatum alienatum atque anathematum a Deo atque omnibus sanctis in die tremendi examinis nisi ante hic cum satisfactione emendaverit .
S 212
Worcester
Siquis autem hanc meam donationem servare voluerit , conservet eum superna pietas hic 7 in celis . Siquis vero minuere vel frangere tentaverit sciat se anaþematum coram summo Deo nisi hic digne emendaverit Deo 7 hominibus 7 hii testes aderant quorum infra nomina liquescunt .
S 185
Worcester
Siquis autem hoc servare vel adnuere voluerint sit benedictus a Deo cæli omnium possessori . Si vero aliquis quod non optamus hoc in aliquo frangere vel minuere temtaverit sciat se anathematum a Deo in die magno nisi ante hic correctus cum satisfactione emendaverit .
S 177
Canterbury, Christ Church
Siquis autem quod non optamus avaritiae ignibus aestuans superbiaeque typo tumidus diabolica fraude deceptus supramemoratam donationis concessionem infringere aut minuere temptaverit sciat se anathematis vinculis esse damnatum et a communione corporis et sanguinis Christi hic et in ultimo examine et ab electione omnium sanctorum esse separatum nisi prius digna satisfactione emend[ave]rit et siquis augendo multiplicandove benivolo animo amplificare aut defendere voluerit augeat illi omnipotens Deus aeterna bona in caelestibus regnis .
S 277
Shaftesbury
Siquis autem tyrannica potestate inflatus et diabolica fraude deceptus hoc infringere aut minuere ausus sit, sciat se excommunicatum et a societate sanctorum seperatum et ante tribunal Christi racionem redditurum.
S 1171
Barking
Siquis contra hanc donationis kartulam uenire temptauerit aut corrumpere . ante omnipotentem Deum et Iesum Christum filium eius et Spiritum Sanctum . id est inseparabilem trinitatem . sciat se condemnatum et separatum ab omni societate christiana .
S 35
Rochester
Siquis ergo heredum successorumque meorum contra hanc piam donationem meam uenire fuerit ausus et temerare eam inuido maliuoloque temtauerit animo sit anathema maranatha
S 165
Rochester
Siquis hanc donationem meam infringere aut minuere temptauerit sciat se rationem redditurum ante tribunal aeterni iudicis nisi prius deo et hominibus digne emendauerit .
S 237
Glastonbury
Siquis hanc donationis carticulam violenter invadere temptaverit . noverit proculdubio culpam sacrilegii se incurrisse . huiusque ligamine se constrictum donec divini examinis conspectui conpresentetur ni prius hoc inorme scelus detergendo emaculet ; et augeat omnipotens Deus hoc donum augenti vitam eternam per omnia secula seculorum . Amen .
S 326
Shaftesbury
Siquis hanc meam [donacionem] augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii coram Christo et omnibus sanctis racionem redditurum esse, nisi prius satisfaccione emendauerit.
S 174
Worcester
Siquis hanc meam donationem temptaverit defraudare . sciat se reddere rationem in die judicii ; atque anathematizatum a Deo atque omnibus sanctis . nisi hic prius cum satisfactione emendaverit .
S 111
Canterbury, Christ Church
Siquis huic donacioni nostræ contradixerit ; perpetuo anathemate subjaceat .
S 1
Rochester
Siquis uero augere uoluerit hanc ipsam donationem; augeat illi dominus dies bonos . Et si presumpserit minuere aut contradicere; in conspectu dei sit damnatus et sanctorum eius hic et in eterna secula . nisi emendauerit ante eius transitum quod inique gessit contra Christianitatem nostram
S 291
Rochester
Siquis uero hanc donacionem meam augeat ; augeat deus partem eius in libro uite . qui autem infringere uel minuere temptauerit ; sciat se separatum a communione sancte dei ecclesie . nisi prius digne emendauerit .
S 266
Rochester
Siquis uero tunc minuere presumserit sit separatus a conspectu domini in die iudicii nisi prius emendauerit ante eius transitum quod nequiter gessit .
S 1431a
Canterbury, Christ Church
Siquis vero quod omnino absit contra apostolica precepta . et nostrorum omnium 'ausus' sit tunicam Christi scindere et unitatem ejus sancte ecclesie dividere ; sciat se esse eternaliter dampnandum . nisi ante mortem quod inique contra sacros canones fecit . eidem ecclesie digne satisfecerit .
S 256
Malmesbury
Sit autem prædicta possessio ipsius monasterii usibus mancipata deinceps incessabili jugitate . Si quis huius largitionis meæ stipem tyrannica fretus insolentia qualibet occasione interrumpere atque in irritum deducere nisus fuerit ; sit a consortio piorum ultimi ventilabro examinis sequestratus rapaciumque collegio combinatus violentiæ suæ pænas luat . Si quis vero benivola intencione potius præditus hoc donationem ampliare voluerit . videat ovans bona domini cum angelorum agminibus .
S 236
Glastonbury
Sit obsecro augentibus pars in regno Dei . Si quis autem quod absit tirannica fretus potestate : hoc decretum violenter irritum facere temptaverit sciat se iram et indignationem æterni judicis incursurum per omnia sæculorum .
S 72
Peterborough
Swa ðat hwa swa hit breket . ealre biscope cursunge 7 eal cristine folces he hafe . Amen.
transformed